monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 6, 4
Et videamus, inquiunt, hoc verbum quod factum est. Quam recta et pura fidei sanctae confessio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum! Hoc verbum natum ex Patre, non factum est, quia creatura Deus non est. In qua nativitate divina videri ab hominibus non potuit; sed ut videri posset, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Videamus ergo, inquiunt, hoc Verbum quod factum est, quia antequam factum esset, hoc videre nequivimus. Quod fecit Dominus et ostendit nobis, quod incarnari fecit Dominus, et per hoc visibile nobis exhibuit.